Deinde considerandum est de potentiis appetitivis.
Et circa hoc consideranda sunt quatuor: primo, de appetitivo in communi; secundo, de
sensualitate; tertio, de voluntate; quarto, de libero arbitrio.
Circa primum quaeruntur duo.
Secundo: utrum appetitus dividatur in appetitum sensitivum et intellectivum, sicut in
potentias diversas.
ARTICULUS 1
Utrum appetitus sit aliqua specialis animae potentia
Ad primum sic proceditur. Videtur quod appetitus non sit aliqua specialis animae potentia.
1. Ad ea enim quae sunt communia animatis et inanimatis, non est aliqua potentia animae
assignanda. Sed appetere est commune animatis et inanimatis: quia bonum est quod omnia
appetunt, ut dicitur in I Ethic. Ergo appetitus non est specialis potentia animae.
2. Praeterea, potentiae distinguuntur secundum obiecta. Sed idem est quod cognoscimus et
appetimus. Ergo vim appetitivam non oportet esse aliam praeter vim apprehensivam.
3. Praeterea, commune non distinguitur contra proprium. Sed quaelibet potentia animae appetit
quoddam particulare appetibile, scilicet obiectum sibi conveniens. Ergo respectu huius obiecti
quod est appetibile in communi, non oportet accipi aliquam potentiam ab aliis distinctam, quae
appetitiva dicatur.
Sed contra est quod Philosophus, in II De anima, distinguit appetitivum ab aliis potentiis.
Damascenus etiam, in II libro, distinguit vires appetitivas a cognitivis.
Respondeo dicendum quod necesse est ponere quandam potentiam animae appetitivam. Ad cuius
evidentiam, considerandum est quod quamlibet formam sequitur aliqua inclinatio: sicut ignis ex
sua forma inclinatur in superiorem locum, et ad hoc quod generet sibi simile. Forma autem in
his quae cognitionem participant, altiori modo invenitur quam in his quae cognitione carent. In
his enim quae cognitione carent, invenitur tantummodo forma ad unum esse proprium
determinans unumquodque, quod etiam naturale uniuscuiusque est. Hanc igitur formam
naturalem sequitur naturalis inclinatio, quae appetitus naturalis vocatur. In habentibus autem
cognitionem, sic determinatur unumquodque ad proprium esse naturale per formam naturalem,
quod tamen est receptivum specierum aliarum rerum: sicut sensus recipit species omnium
sensibilium, et intellectus omnium intelligibilium, ut sic anima hominis sit omnia quodammodo
secundum sensum et intellectum: in quo quodammodo cognitionem habentia ad Dei similitudinem
appropinquant, in quo omnia praeexistunt, sicut Dionysius dicit.
Sicut igitur formae altiori modo existunt in habentibus cognitionem supra modum formarum
naturalium, ita oportet quod in eis sit inclinatio supra modum inclinationis naturalis, quae
dicitur appetitus naturalis. Et haec superior inclinatio pertinet ad vim animae appetitivam, per
quam animal appetere potest ea quae apprehendit, non solum ea ad quae inclinatur ex forma
naturali. Sic igitur necesse est ponere aliquam potentiam animae appetitivam.
Ad primum ergo dicendum quod appetere invenitur in habentibus cognitionem, supra modum
communem quo invenitur in omnibus, ut dictum est. Et ideo oportet ad hoc determinari aliquam
potentiam animae.
Ad secundum dicendum quod id quod apprehenditur et appetitur, est idem subiecto, sed differt
ratione: apprehenditur enim ut est ens sensibile vel intelligibile; appetitur vero ut est
conveniens aut bonum. Diversitas autem rationum in obiectis requiritur ad diversitatem
potentiarum; non autem materialis diversitas.
Ad tertium dicendum quod unaquaeque potentia animae est quaedam forma seu natura, et habet
naturalem inclinationem in aliquid. Unde unaquaeque appetit obiectum sibi conveniens naturali
appetitu. Supra quem est appetitus animalis consequens apprehensionem, quo appetitur aliquid
non ea ratione qua est conveniens ad actum huius vel illius potentiae, utpote visio ad videndum et
auditio ad audiendum; sed quia est conveniens simpliciter animali.
ARTICULUS 2
Utrum appetitus sensitivus et intellectivus sint diversae potentiae
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod appetitus sensitivus et intellectivus non sint diversae
potentiae.
1. Potentiae enim non diversificantur per accidentales differentias, ut supra dictum est. Sed
accidit appetibili quod sit apprehensum per sensum vel intellectum. Ergo appetitus sensitivus et
intellectivus non sunt diversae potentiae.
2. Praeterea, cognitio intellectiva est universalium, et secundum hoc distinguitur a sensitiva,
quae est singularium. Sed ista distinctio non habet locum ex parte appetitivae: cum enim
appetitus sit motus ab anima ad res, quae sunt singulares, omnis appetitus videtur esse rei
singularis. Non ergo appetitus intellectivus debet distingui a sensitivo.
3. Praeterea, sicut sub apprehensivo ordinatur appetitivum ut inferior potentia, ita et
motivum. Sed non est aliud motivum in homine consequens intellectum, quam in aliis animalibus
consequens sensum. Ergo, pari ratione, neque est aliud appetitivum.
Sed contra est quod Philosophus, in III De anima, distinguit duplicem appetitum, et dicit quod
appetitus superior movet inferiorem.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere appetitum intellectivum esse aliam potentiam a
sensitivo. Potentia enim appetitiva est potentia passiva, quae nata est moveri ab apprehenso:
unde appetibile apprehensum est movens non motum, appetitus autem movens motum, ut dicitur
in III De anima, et XII Metaphys. Passiva autem et mobilia distinguuntur secundum
distinctionem activorum et motivorum: quia oportet motivum esse proportionatum mobili, et
activum passivo; et ipsa potentia passiva propriam rationem habet ex ordine ad suum activum.
Quia igitur est alterius generis apprehensum per intellectum et apprehensum per sensum,
consequens est quod appetitus intellectivus sit alia potentia a sensitivo.
Ad primum ergo dicendum quod appetibili non accidit esse apprehensum per sensum vel
intellectum, sed per se ei convenit: nam appetibile non movet appetitum nisi inquantum est
apprehensum. Unde differentiae apprehensi sunt per se differentiae appetibilis. Unde potentiae
appetitivae distinguuntur secundum differentiam apprehensorum, sicut secundum propria
obiecta.
Ad secundum dicendum quod appetitus intellectivus, etsi feratur in res quae sunt extra animam
singulares, fertur tamen in eas secundum aliquam rationem universalem; sicut cum appetit
aliquid quia est bonum. Unde Philosophus dicit in sua Rhetorica, quod odium potest esse de aliquo
universali, puta cum odio habemus omne latronum genus. Similiter etiam per appetitum
intellectivum appetere possumus immaterialia bona, quae sensus non apprehendit; sicut
scientiam, virtutes, et alia huiusmodi.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur in III De anima, opinio universalis non movet nisi
mediante particulari: et similiter appetitus superior movet mediante inferiori. Et ideo non est
alia vis motiva consequens intellectum et sensum.